RAJA seu ARGILLA

RAJA seu ARGILLA
RAJA seu ARGILLA
piscis ex mera cattilagine, exceptâ spinâ dorsi, absque ossibus et squamis, a natura compactus, formâ a reliquis piscibus plane diversus est: cum omnibus suis partibus, solâ modicâ caudulâ, quae longa, tenuis, rotunda est, exceptâ, in plavum corpus abeat, undique tenui pelliculâ, quae subtus albicat, superius vero aliquantulum nigrescit, circumvestitus; pedibus caret, nec pinnis scatet, nisi in extremitate caudulae, quibus se in quasvis partes natando flectit. A caudae extremitate, usque ad corporis initium, in medio dorsi, acutissimorum aculeorum seriem habet, quae etiam per totum corpus ad caput usque excurrit, sed ita diminuti, ac in medio dorsi sunt, ut potius noduli, quam aculei, videantur. Caput itidem planum, nullô collô, eminens tamen quamtum satis est. Oculos duos habet parvulos et rotundos, in superiori corporis parte, os vero latum ac denticulorum minimorum infinitâ serie instructum, quae circa cartilagineam pellem in unum quasi ossiculum, multis denticulorum acuminibus refertum, concrescit. Corporis moles non eadem omnibus; sunt enim quos palmâ contegas, alii ad 2. et ultra palmos excrescunt in latitudinem; 3. et ultra, in longitudinem. Cuiusmodi, sed factitios, nec descriptioni huic apprime convenientes, servat Musaeum Kircherianum Romae, ut videre est in Collegio Rom. Soc. Iosu, edito Amstelodami A. C. 1678. p. 26. et 27. Quia vero pinnis Raia caret, ut quae solô corporis flexu natat, hinc inter immundos pisces fuit in Vet. Testam. uti docet Bochartus, Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 6. Coeterum Oxyrynchum piscem, qui Oxyrynchitis, Aegypti populo, olim in veneratione erat, e raiarum genere esse, Hadr. Iunius contendit, Nomenclatore c. de Piscibus, apud Iac. Ouzelium, ad Minuc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”